- COMPLERE
- COMPLEREin Ecclesia Romana dicitur is, qui officium quodvis Ecclesiasticum collectâ seu oratione concludit et complet. Unde Complenda, Completa et Completorium, offocium Ecclesiasticum, quod cetera diurna offcia compler et claudit, sub noctis proin initium recitari solitum. Amalarius, de Eccl. Offic. l. 4. c. 8. Hinc Isidor. in Regula, c. 7. Ante somnun autem --- peracto Completoriô, valedictis inviccm fratribus --- quiescendum est, usquequo ad Vigilias consurgalis. Trium Psalmorum dictione Completorium terminari, dicitur in Regula S. Benedicti, c. 7. Cum autem signum pulfabatur ad Completas, Ianitorem confestim portas Monasterii clausisse et claves Abbati retulisse, legitur in Vita S. Agili Abb. c. 19. apud Car. du Fresne, Glossar. Variis vero nominibus hoc officium apud Scriptores venit: Dicitur enim Initium noctis, prima noctis hora, duodena seu duodecima, somnus, passim Latinis; Graecis vetustioribus ἀίτεσις, i. e. petitio, recentioribus ἀπόδειπνον, i. e. post cenam. Habent autem hi ἀπόδειπνον μέγα, Completorium maius, quod in Quadragesima recitatur, et ἀπίδειπνον μικρὸν, Completorium minus, pro totius anni cursu. Et quidem in Eclesia Occidentali, ultimae huius Canonicarum horarum partis institutorem communiter S. Benedictum faciunt; aliis, id inventum ex Ambrosio, de Virgin. l. 3. et Prudentio, autiquius esse, contendentibus. In Eccles. Oriental. iam ante Basilium in usu fuisse, colligunt nonnulli ex Reg. eius interog. 37. ubi Completorium his verbis describi aiunt: Tum primum iam nobis se intendentibus tehebris sequetur ἀίτησις (petitio) ut quies, quam sumus capturi, inoffensa ac vitiô libera sit, quâ hora etiam necessariô nonagesimus Psalmus recitari debet. Qui Psalmus incipiens, Qui habitat etc. omnino in Completorio positus est; quemadmodum verbis illis, iam noctis se intendentibus tenebris, noctis principium et recitationis huius tempus indigitatur: quod hodieque Maronitae Monachi, in monte Libano, exacte observant. Latini vero rempus anticipant, ut alii quoque interesse possint, etc. Plura hanc in rem vide apud utrumque Macrum, in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.